monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 26 > sectio 18 > sectio 4 > sectio 14 > csg48.302 > 257 > sectio > 65 > Matthaeus, 16 > Genesis, 27 > 195 > uwbM.p.th.f.69.122 > csg75.840 > sectio 6 > Isaias, 11 > sectio 9 > bsbClm6224.305 > bnf10439.69 r > sectio 29 > Proverbia, 14 > csg48.51 > csg68.404 > 12 > bsbClm6224.310 > sectio 23 > bnf9389.44 > sectio 57 > sectio 7 > 16
Beda, De Arte Metrica, XV Quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta violet. <<<     >>> XVII De metro Phalecio.

med6824.105 r-21  csg876.248-13  bpt100.65-7  bnf7558.32 v-21  bnf7551.128-a12  bmo296.42-a22  XVI Ut prisci poetae quaedam aliter quam moderni proposuerint. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 Nam et in exemplis antiquorum inveniuntur alii quoties duo spondei in fine versus sicut et duo dactyli nonnunquam, ut sunt illa Maronis:
At tuba terribilem sonitum procul excitat horrida.
Et,
Aut leves ocreas lento ducunt argento.
2 Quamvis hoc rarissime inveniatur, nisi ita ordinatum, ut et dactyli, qui in bnf7558.33 r fine est, ultima syllaba per synalepham sequenti versui iungatur; et spondeus, qui in quinta med6824.105 v regione est, r litteram habeat alteri consonanti, vel praepositam, vel subiectam, cuius duritia per adiectam vocalem levigata, dactylus sentiatur in sono, cum appareat spondeus in scripto, quod utrumque ut fiat, exemplis supra monstravimus, quia et aliis in metrico opere regulis multum libere utebantur, quas moderni poetae distinctius ad certae normam definitionis observare maluerunt.csg876.249
3 Nam et vocalem brevem quae q et u et vocali qualibet exciperetur voluerunt esse communem, ut Lucretius:
Quae calidum faciunt aquae tactum atque vaporem.
Et vocalem in fine verbi brevem quae exciperetur a consonante et liquida inter communes syllabas deputarunt, ut Virgilius:
Aestusque pluviasque et agentes frigora ventos.
Et,
Si tibi lanitium cura est, primum aspera sylva
Lappaeque tribulique absint: fuge pabula laeta.
4 Quod nunc poetae in eadem parte orationis, ut supra docuimus, magis fieri bpt100.66 oportere decernunt. Idem vocalem in fine verbi correptam quae excipitur a littera z inter communes syllabas deputavit, ut: Eurique Zephyrique tonat domus. Qui eadem libertate synalepha utebatur, si quidem et m, ubi voluit in fine verbi positam a supervenientis vocalis absumptione reservavit, ut: Iterum iterumque bmo296.43 movebo.
5 Et longam vocalem longam remanere permisit, ut:
Sit med6824.106 r pecori apibus quanta experientia parcis.
Et longam cum voluit, breviavit, ut:
Et multum formosa vale, vale, inquit, Iola.
Et:
Credimus an qui amant ipsi sibi somnia fingunt.
Et diphthongum reservavit, ut:
Ulla moram fecebnf7558.33 vre neque Aoniae Aganippae.
Et eamdem breviavit, ut: Insulae Ionio in magno; quae cuncta posteriores poetas, ut dixi, distinctius observare reperies.

bmv414.52 bnf7491.124 bnf16668.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik